- SECUNDUS Panis
- SECUNDUS Panisapud Horatium l. 2. Ep. 1. v. 123.----- vivit siliquis et pane secundô:Veteri eius Interpreti, idem cum dispensatorio est, seu fiscali, nempe, qui non esset siligineus, non primus, non postremus, panis non delitiosius cribrô discussus, sed plebeius de populi annona, ut habent veteres Glossae ad Persii illud, Sat. 3. v. 112.----- populi cribrô discussa farina.Quamvis enim a prima institutione panium dividendorum, cuius Aurelianus fuit auctor, Populum Rom. siligineos, panes, h. e. primos et mundos accepisse constet: postea tamen non mundos e Fisco, et quidem tandem non sine pretio, accepit, uti patet ex l. 5. Cod. Theodos. de Pane gradili. Donec id mutavit Valentinianus, vel potius in antiquum statum redegit, ut Populo mundi panes iterum distribuerentur, quos ante eum sordidos, nec gratuitos, e fisco aliquandiu comparaverat, vide Salmas. ad vopisc. in Aureliano, c. 48. et hîc passim, inprimis in vocibus Annonae, Gradilis, Panis etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.